Epistola ad Hebraeos*

Argumentum: Incipit

In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Haec causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebraeorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non praetulit. Hanc autem epistolam ad Hebraeos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Graeco sermone composuit.
(* Traductions européennes)